monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 12
Ad comparationem quidem superiorum, modica sunt quae dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim Creatorem non in coelo tantum miramur, et terra, sole, oceano, elephantis, camelis, equis, bobus, pardis, ursis, leonibus; sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis, et istiusmodi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eamdemque in cunctis veneramur solertiam: ita mens Christo dedita, aeque et in maioribus, et in minoribus intenta est, sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa luculenta Qu. Fabium miratur Antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est; sed magis ex pictura quam ex litteris nomen invenit: et Beseleel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei, Scriptura testatur. Hyram quoque filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter Templi supellectilem fabricati sint . Quomodo enim laetae segetes, et uberes agri, interdum culmis, aristisque luxuriant : ITA PRAECLARA ingenia, et mens plena virtutibus, in variarum artium redundat elegantiam. Unde et apud Graecos Philosophus ille laudatur, qui omne quo uteretur usque ad pallium et annulum, manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui bisilicas Ecclesiae, et Martyrum Conciliabula, diversis floribus, et arborum comis, vitiumque pampinis adumbrarit: ut quidquid placebat in Ecclesia, tam dispositione, quam visu, Presbyteri laborem et studium testaretur.